1316. Oktober 15. Ratibor. Dieselbe Urkunde in ihrer echten Gestalt aus der Bestätigung von 1332. In Nomine Domini Amen. Que geruntur in tempore, ne sequantur naturam temporis, eternari solet memoria litterarum. Hinc est, quod Nos Lestco dei gracia Dux Rathyboriensis notum esse volumus per presentes presentibus et futuris, Quod nos visis privilegiis Monasterii de Czarnowancz ordinis Premonstratensis supra villis Crawar, Radossow, et Zegnytz, et inspectis diligencius dictarum villarum libertatibus, per nostros progenitores erogatis, tam nostre quam eciam progenitorum nostrorum saluti providere cupientes, villas prenotatas, que per ignoranciam vel negligenciam ad soluciones venerant, simul ad servicia minus iusta, ad libertatem subscriptam decrevimus revocare, Ita quod ex nunc possessores earumdem villarum, neque ad araturam, neque ad vectigalia qualiacumque, seu exacciones cuiuscumque sint generis pecuniarie, porcorum, vaccarum, vel aliarum que (pro) nostris necessitatibus accipere consuevimus, nullo unquam tempore teneantur, Sed illa omnia, que a nostris hominibus accipiemus, domino . . Preposito dicte domus et conventui per ipsos homines in villis superius prenotatis in integrum exsolvantur, Hoc tamen excepto, quod ad novas municiones, quas pro terre commodo faciemus, vel veteres igne crematas, ad defensionem terre, ad expugnandas municiones si que, quod absit, in terra nostra capte fuerint vel se inique opposuerint, simulque ad ducales nupcias, quemadmodum alii inhabilatores terre nostre, nobis iuvamina tenebuntur. Sic etiam cum terram nostram pro faciendis expedicionibus exire nos continget, Nobis de Crawar unum currum vacuum cum quatuor equis, de Radossow et Zegnytz unum currum cum quatuor equis, nobis mittent. Sculteti eciam dictarum villarum in nostris necessitatibus ad nostra servicia sint parati. Preterea predicte domui Czarnowanz in nostro monte Lapidum Radossow, Sex molares percipiendos annis singulis assignamus. Et ne hanc veritatis seriem invidia vel ignorancia tractu temporis valeat obumbrare. Presentes conscribi fecimus, et nostri sigilli munimine roborari. Datum Rathybor In die beate Hedwigis Anno domini Millesimo C°C°C° Sextodecimo, Presentibus domino Martino Judice Curie nostre, domino Michaele de Gassowicz, Ymramo, Wrodzlao, Jencone Pelca et aliis. Siehe die Anmerkung zur vorhergehenden Urkunde. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.
Zamknij dokument |